PHALLOPHORI

PHALLOPHORI
PHALLOPHORI
Graece Φαλλαφόροι, Sicyoniis Mimi dicti sunt, ab imitatione pompae, quae Priapo fiebat: Φαλλὸς enim palum significat, unde Latin. phalanges ligna teretia, quae subducendis navibus deducendisque subdebantur. Osiridis quoque pompae iisdem similes. Erant autem hi Mimi fuligine obliti et agninis pellibus amicti, ibant que cum canistris et herbis, serpyllo, acantho, violis, hedera, corollis, saltabantque in numerum, atque in honorem Bacchi, cuius more victores hederâ coronabantur, ita concinebant,
Τοὶ Βάκχε τάνδε μούσαν ἀγλαίζομεν κτλ.
Inde procurrentes obvium quemque subsannabant. Eundo namque canebant, cum Ithyphalli stantes pronuntiarent, ebriorum personâ et coronati. Qua de re vide plura apud Scaligerum Poetic. l. 1. c. 10. et hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • FULIGINE oculos illinendi mos — memoratur Tertull. de cultu Fem. In illum enim delinquunt, quae genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt: et Arnob. adv. Gentes. l. 2. Idcirco animas misit ut fuligine oculos obumbrarent: ubi fuligo est niger pulvis, quod oculorum exordia …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”